66


[previous] [next] [index]
omnia qui magni dispexit lumina mundi.
qui stellarum ortus comperit atque obitus.
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur.
ut cedant certis sidera temporibus.
ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans 5
dulcis amor gyro deuocet aereo.
idem me ille Conon caelesti in limine uidit
e Beroniceo uertice caesariem
fulgentem clare. quam multis illa dearum
leuia protendens brachia pollicita est 10
qua rex tempestate nouo auctus Hymenaeo
uastatum fines iuerat Assyrios
dulcia nocturnae portans uestigia rixae
quam de uirgineis gesserat exuuiis.
estne nouis nuptis odio Venus. anne parentum 15
frustrantur falsis gaudia lacrimulis
ubertim thalami quas intra limina fundunt.
non ita me diui uera gemunt iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
inuisente nouo proelia torua uiro. 20
et tu non orbum luxti deserta cubile.
sed fratris cari flebile discidium.
cum penitus maestas exedit cura medullas.
ut tibi tunc toto pectore sollicitae
sensibus ereptis mens excidit. at te ego certe 25
cognoram a parua uirgine magnanimam.
anne bonum oblita es facinus quo regium adepta es
coniugium. quod non fortior ausit alis.
sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta est.
Iuppiter. ut tristi lumina saepe manu. 30
quis te mutauit tantus deus. an quod amantes
non longe a caro corpore abesse uolunt.
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
non sine taurino sanguine pollicita es
si reditum tetulisset. is haud in tempore longo 35
captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
pristina uota nouo munere dissoluo.
inuita o regina tuo de uerti e cessi.
inuita adiuro teque tuumque caput. 40
digna ferat quod siquis inaniter adiurarit.
sed qui se ferro postulet esse parem.
ille quoque euersus mons est quem maximum in oris
progenies Thiae clara superuehitur.
cum Medi peperere nouum mare. cumque iuuentus 45
per medium classi barbara nauit Athon.
quid facient crines cum ferro talia cedant.
Iuppiter. ut Chalybon omne genus pereat.
et qui principio sub terra quaerere uenas
institit. ac ferri stringere duritiem. 50
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
lugebant cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
obtulit. Arsinoae Locridis ales equus.
isque per aetherias me tollens auolat umbras 55
et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legauit
Graia Canopeis incola litoribus.
inde Venus uario ne solum in lumine caeli
ex Ariadnaeis aurea temporibus 60
fixa corona foret sed nos quoque fulgeremus
deuotae flaui uerticis exuuiae
uuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquis diua nouum posuit.
uirginis et saeui contingens namque Leonis 65
lumina Callisto iuncta Lycaoniae
uertor in occasum tardum dux ante Bootam
qui uix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum
lux autem canae Tethyi restituit. 70
pace tua fari hic liceat Ramnusia uirgo.
namque ego non ullo uera timore tegam.
nec si me infestis discerpent sidera dictis
condita quin ueri pectoris euoluam.
non his tam laetor rebus quam me afore semper 75
afore me a dominae uertice discrucior.
quocum ego dum uirgo quondam fuit omnibus expers
unguentis una milia multa bibi.
nunc uos optato quas iunxit lumine taeda
non prius unanimis corpora coniugibus 80
tradite nudantes reiecta ueste papillas
quam iucunda mihi munera libet onyx.
uester onyx casto colitis quae iura cubili.
sed quae se impuro dedit adulterio
illius ah mala dona leuis bibat irrita puluis. 85
namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis o nuptae semper concordia uestras
semper amor sedes incolat assiduus.
tu uero regina. tuens cum sidera diuam
placabis festis luminibus Venerem. 90
unguinis expertem ne siueris esse tuam me.
sed potius largis affice muneribus.
sidera corruerint utinam. coma regia fiam.
proximus Hydrochoi fulgeret oarion.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>