65
[previous] [next] [index]
etsi me assiduo confectum cura dolore
seuocat a doctis Hortale uirginibus.
nec potis est dulces Musarum expromere fetus
mens animi. tantis fluctuat ipsa malis.
namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris 5
pallidulum manans alluit unda pedem.
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
alloquar. audiero numquam tua facta loquentem.
numquam ego te uita frater amabilior 10
aspiciam posthac. at certe semper amabo.
semper maesta tua carmina morte canam.
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli.
sed tamen in tantis maeroribus Hortale mitto 15
haec expressa tibi carmina Battiadae.
ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
effluxisse meo forte putes animo.
ut missum sponsi furtiuo munere malum
procurrit casto uirginis e gremio. 20
quod miserae oblitae molli sub ueste locatum
dum aduentu matris prosilet. excutitur.
atque illud prono praeceps agitur decursu.
huic manat tristi conscius ore rubor.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>