67


[previous] [next] [index]
o dulci iucunda uiro. iucunda parenti.
salue. teque bona Iuppiter auctet ope.
ianua. quam Balbo dicunt seruisse benigne
olim cum sedes ipse senex tenuit.
quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno 5
postquam es porrecto facta marita sene.
dic. agedum. nobis. quare mutata feraris
in dominum ueterem deseruisse fidem.
non ita Caecilio placeam cui tradita nunc sum
culpa mea est. quamquam dicitur esse mea. 10
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam.
uerum est uox populi. ianua quae ipsa facit.
qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
ad me omnes clamant ianua. culpa tua est.
non istuc satis est uno te dicere uerbo. 15
sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
qui possum. nemo quaerit nec scire laborat.
nos uolumus. nobis dicere ne dubita.
primum igitur uirgo quod fertur tradita nobis
falsum est. non illam uir prior attigerit 20
languidior tenera cui pendens sicula beta.
numquam se mediam sustulit ad tunicam.
sed pater illius gnati uiolasse cubile
dicitur et miseram conscelerasse domum.
siue quod impia mens caeco flagrabat amore. 25
seu quod iners sterili semine natus erat.
et quaerendum is unde. foret neruosius ille
quod posset zonam soluere uirgineam.
egregium narras mira pietate parentem.
qui ipse sui nati minxerit in gremium. 30
atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
Brixia. Cycneae supposita specula
flauus quam molli percurrit flumine Mella.
Brixia Veronae mater amata meae.
sed de Postumio et Corneli narrat amore 35
cum quibus illa malum fecit adulterium.
dixerit hic aliquis quid tu istaec ianua nosti.
cui numquam domini limine abesse licet.
nec populum auscultare. sed hic suffixa tigillo
tantum operire soles aut aperire domum. 40
saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
solam cum ancillis haec sua flagitia
nomine dicentem quos diximus utpote quae mi
speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam quem dicere nolo 45
nomine ne tollat rubra supercilia.
longus homo est. magnas cui lites intulit olim.
falsum mendaci uentre puerperium.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>