12


[previous] [next] [index]
Marrucine Asini. manu sinistra
non belle uteris in ioco atque uino.
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas. fugit te inepte.
quamuis sordida res et inuenusta est. 5
non credis mihi. crede Pollioni
fratri. qui tua furta uel talento
mutari uelit. est enim leporum
disertus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos 10
exspecta aut mihi linteum remitte.
quod me non mouet aestimatione.
uerum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus 15
et Veranius. haec amem necesse est
ut Veraniolum meum et Fabullum.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>