13
[previous] [next] [index]
cenabis bene mi Fabulle apud me
paucis si tibi di fauent diebus.
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam. non sine candida puella.
et uino. et sale. et omnibus cachinnis. 5
haec si inquam attuleris uenuste noster
cenabis bene. nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suauius elegantiusue est. 10
nam unguentum dabo quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque.
quod tu cum olfacies deos rogabis
totum ut te faciant Fabulle nasum.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>