17
[previous] [next] [index]
o Colonia. quae cupis ponte ludere longo.
et salire paratum habes. sed uereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis
ne supinus eat. cauaque in palude recumbat.
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat 5
in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur.
munus hoc mihi maximi da Colonia risus.
quendam municipem meum de tuo uolo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
uerum totius ut lacus putidaeque paludis 10
liuidissima maximeque est profunda uorago.
insulsissimus est homo. nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
cui cum sit uiridissimo nupta flore puella.
et puella tenellulo delicatior haedo 15
asseruanda nigerrimis diligentius uuis.
ludere hanc sinit ut libet. nec pili facit uni.
nec se subleuat ex sua parte. sed uelut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi.
tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20
talis iste meus stupor. nil uidet. nihil audit.
ipse qui sit. utrum sit an non sit. id quoque nescit.
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum
si pote stolidum repente excitare ueternum.
et supinum animum in graui derelinquere caeno 25
ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>