16


[previous] [next] [index]
pedicabo ego uos et irrumabo
Aureli pathice et cinaede Furi.
qui me ex uersiculis meis putastis
quod sunt molliculi parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam 5
ipsum. uersiculos nihil necesse est.
qui tum denique habent salem ac leporem.
si sint molliculi ac parum pudici.
et quod pruriat incitare possint.
non dico pueris sed his pilosos 10
qui duros nequeunt mouere lumbos.
uos quod milia multa basiorum
legistis male me marem putatis.
pedicabo ego uos et irrumabo.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>