10
[previous] [next] [index]
Varus me meus ad suos amores
uisum duxerat e foro otiosum.
scortillum ut mihi tunc repente uisum est
non sane illepidum neque inuenustum.
huc ut uenimus incidere nobis 5
sermones uarii. in quibus. quid esset
iam Bithynia. quo modo se haberet.
ecquonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat. nihil neque ipsis
nec praetoribus esse nec cohorti. 10
cur quisquam caput unctius referret
praesertim quibus esset irrumator.
praetor nec faceret pili cohortem.
at certe tamen inquiunt. quod illic
natum dicitur esse. comparasti 15
ad lecticam homines. ego ut puellae
unum me facerem beatiorem
non inquam mihi tam fuit maligne
ut prouincia quod mala incidisset
non possem octo homines parare rectos. 20
at mi nullus erat neque hic neque illic
fractum qui ueteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa ut decuit cinaediorem
quaeso inquit mihi mi Catulle paulum. 25
istos commoda nam uolo ad serapim
deferri. mane inquii puellae.
istud quod modo dixeram me habere.
fugit me ratio. meus sodalis.
Cinna est Gaius. is sibi parauit. 30
uerum utrum illius an mei quid ad me.
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male et molesta uiuis.
per quam non licet esse neglegentem.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>