84


[previous] [next] [index]
chommoda dicebat si quando commoda uellet
dicere. et insidias Arrius hinsidias.
et tum mirifice sperabat se esse locutum
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo sic mater. sic liber auunculus eius. 5
sic maternus auus dixerat. atque auia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures.
audibant eadem haec leniter et leuiter.
nec sibi postilla metuebant talia uerba.
cum subito affertur nuntius horribilis. 10
Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset
iam non Ionios esse sed Hionios.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>