76
[previous] [next] [index]
siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini. cum se cogitat esse pium.
nec sanctam uiolasse fidem. nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines.
multa parata manent in longa aetate Catulle 5
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere. haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies. 10
quin tu animo offirmas. atque istinc teque reducis.
et dis inuitis desinis esse miser.
difficile est longum subito deponere amorem.
difficile est. uerum hoc qua lubet efficias.
una salus haec est. hoc est tibi peruincendum. 15
hoc facias siue id non pote siue pote.
o di. si uestrum est misereri. aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem.
me miserum aspicite. et si uitam puriter egi
eripite hanc pestem perniciemque mihi. 20
quae mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero. contra ut me diligat illa.
aut quod non potis est. esse pudica uelit.
ipse ualere opto. et taetrum hunc deponere morbum. 25
o di. reddite mi hoc pro pietate mea.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>