39


[previous] [next] [index]
Egnatius quod candidos habet dentes
renidet usque quaque. si ad rei uentum est
subsellium cum orator excitat fletum
renidet ille. si ad pii rogum fili
lugetur orba cum flet unicum mater 5
renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
quare monendum est te mihi bone Egnati.
si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs. 10
aut pinguis Vmber. aut obesus Etruscus.
aut Lanuuinus ater atque dentatus.
aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
aut qui libet qui puriter lauit dentes.
tamen renidere usque quaque te nollem. 15
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
quod quisque minxit hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingiuam.
ut quo iste uester expolitior dens est 20
hoc te amplius bibisse praedicet loti.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>