29
[previous] [next] [index]
quis hoc potest uidere. quis potest pati.
nisi impudicus et uorax et aleo.
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia.
cinaede Romule. haec uidebis. et feres. 5
et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbus aut Adoneus.
cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
es impudicus et uorax et aleo. 10
eone nomine imperator unice
fuisti in ultima occidentis insula
ut ista uostra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties.
quid est alid. sinistra liberalitas. 15
parum expatrauit. an parum elluatus est.
paterna prima lancinata sunt bona.
secunda praeda pontica. inde tertia
Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
nunc Galliae timetur et Britanniae. 20
quid hunc malum fouetis. aut quid hic potest.
nisi uncta deuorare patrimonia.
eone nomine urbis o piissime
socer generque perdidistis omnia.
[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization
supports experimentation in the arts and technology.
If you have questions or comments, please contact:
Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>