22


[previous] [next] [index]
Suffenus iste Vare quem probe nosti
homo est uenustus et dicax et urbanus.
idemque longe plurimos facit uersus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto 5
relata. cartae regiae. noui libri.
noui umbilici. lora rubra membranae.
derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu bellus ille et urbanus
Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10
rursus uidetur tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse. qui modo scurra
aut siquid hac re tritius uidebatur
idem infaceto est infacetior rure
simul poemata attigit. neque idem umquam 15
aeque est beatus ac poema. cum scribit
tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
quem non in aliqua re uidere Suffenum
possis. suus cuique attributus est error. 20
sed non uidemus manticae quod in tergo est.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>