115


[previous] [next] [index]
Mentula habet noster triginta iugera prati.
quadraginta arui. cetera sunt maria.
cur non diuitiis Croesum superare potis sit.
uno qui in saltu tot bona possideat.
prata. arua. ingentes siluas altasque paludesque 5
usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum.
omnia magna haec sunt. tamen ipse est maximus ultro.
non homo. sed uero mentula magna minax.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>