107


[previous] [next] [index]
si quicquam cupidoque optantique optigit umquam
insperanti. hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque. carius auro.
quod te restituis Lesbia mi cupido.
restituis cupido atque insperanti. ipsa refers te 5
nobis. o lucem candidiore nota.
quis me uno uiuit felicior. aut magis hac res
optandas uita dicere quis poterit.

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>