101


[previous] [next] [index]
multas per gentes et multa per aequora uectus
aduenio has miseras frater ad inferias.
ut te postremo donarem munere mortis.
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. 5
heu. miser. indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias
accipe fraterno multum manantia fletu.
atque in perpetuum frater aue. atque uale. 10

[previous] [next] [index]
last modified on 5/5/95.
The Obscure Organization supports experimentation in the arts and technology.

If you have questions or comments, please contact:

Richard Bullington-McGuire <rbulling@obscure.org>